FORMA

FORMA
FORMA
apud Trebell. Poll. in Victoria, Cusi sunt eius nummi —— quorum hodieque forma exstat apud Treviros: τύπος est seu signaculum archetypum, quo nummi formantur; Βουλλωτήριον recentiores Graeci dixêre. Alibi, est nummi χαρακτὴρ, Latinis quoqueve Figura: Lamprid. in Alex. Seu. nummos electrinos et aureos vultu Alexandri Magni figuravit. Apud eundem in seqq. ipse nummus formatus, h. e. figurâ seu Principis charactere donatus: Formas binarias, ternarias ---- usque ad bilibres quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecepit; h. e. nummos aureos, binos, ternos etc. aureos pendente etc. Vide Salmas. ad Hist. Aug. passim, praesertim ad Lamprid. cit. Item Τύπος seu Ep. litera formata, cui impressa est forma, seu imago scribentis, in sigillo sc. Formae nomine passim venit. Unde Θεῖοι τυποι, sacrae formae, quae Sacrae nude postmodum appellatae sunt, apud Ulpian. Capitolin. in Antomno, alios: quâ voce Constitutiones Principum dictas esse, observat Casaub. ad Lamprid. vide infra. Idem nomen nobilium Artificum emblematis, uti diximus in voce Caelator: tubis item, quibus aqua deducitur, vide supra Aqua formarum, item Comes formarum. In Eccl. Rom. Forma etiam sella est seu solium canentium in Choro, duplici constans parte, anticâ et posticâ: in quarum ista sedilia sunt plicatilia, cum canentibus stare incumbit. Sic vero dictae sedes eiusmodi videntur, quod formae seu imagines opere sculptorio vel penicillo adumbratae in singularum dorsalibus effingerentur: vel potius quod superne in modum formarum aquaeductuum arcuatae sint. Pars autem illa plicatilis erecta, praebens quandam sediculam, Misericordia vocitatur, vide in hac voce. At antica pars podii vicem praebet, ad quod procumbunt et curvantur, cum venia petenda est etc. Vide C. du Fresne Gloss. De formae vero am plitudine, quomodo eam, utpote vulgo gratam, apud Graecos Romanosque Principes viti, feminae inprimis, iuvare solitae sint, infra ubi de Subere. Certe corporis dignitatem in regentibus inprimis commendari, tralatitium est. Euripid. Phoerissis apud Porphyrium et Stobaeum,
Πρῶτον μὲν εἶδος ἄξιον τυραννίδος.
Corn. Nep. Dione c. 1. magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat Et. Iphicrate c. 3. Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaaque formâ. Eandem inter adiumenta summae rei adipiscendae reponit Tac. Ann. l. 11. c. 28. et inter coetera quae Galbam destruxerant, deformitatem fuisse, observat idem Hist. l. 1. c. 7. Vide et Iustin. l. 13. c. 1. Hinc praeclare Claud. l. 1. de Stiliconis laud. Carm. 21. v. 44. et seqq.
Iam tum conspicuus, iamtum venerabilis ibas:
Spondebatque ducem celsi nitor igneus oris,
Membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt
Semideis quacumque alte gradereris inurbe,
Cedentes spatiis assurgentesque videbas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Forma (Go) — Saltar a navegación, búsqueda Geta (Red) se suele considerar una buena forma. En el juego del Go, la Forma describe las cualidades en la posición sobre el tablero de un grupo de piedras. Las descripciones de las formas en el Go se centran en cómo …   Wikipedia Español

  • Forma — (lat.), Form; in forma, in aller Form; in optĭma forma, in bester Form; pro forma, nur der Form halber; sub utrāque forma, unter beiderlei Gestalt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • FORMA — ist: FORMA Centro Internazionale di Fotografia, ein Museum und eine Galerie für zeitgenössische Fotografie in Mailand Forma (Titularbistum), ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche lat. forma, „Gestalt, Figur“ Die …   Deutsch Wikipedia

  • Forma 1 — est un groupe d artistes italiens composé de : Carla Accardi Ugo Attardi Pietro Consagra Piero Dorazio Mino Guerrini Achille Perilli Antonio Sanfilippo Giulio Turcato Le groupe est actif entre 1947 et 1951. Ils publient la revue du même nom… …   Wikipédia en Français

  • Forma — (lat.), Form; vgl. die Einzelartikel »in optima forma« etc. unter dem Anfangswort …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • forma — index aspect, contour (shape), design (construction plan), form (arrangement), formation, kind Burton …   Law dictionary

  • forma — (Del lat. forma, figura, imagen.) ► sustantivo femenino 1 Aspecto externo de los cuerpos: ■ la mesa tiene forma ovalada. SINÓNIMO apariencia figura 2 Modo de obrar y hacer las cosas: ■ tiene una forma de andar muy graciosa. SINÓNIMO estilo manera …   Enciclopedia Universal

  • forma — (форма | forme | Form | form | forma) Термин, в наиболее широком смысле употребляемый для обозначения вида, в котором выступает слово или высказывание. Изучение форм, отличаемых как таковые от звуков, слов и конструкций, составляет предмет… …   Пятиязычный словарь лингвистических терминов

  • Forma — Forme botanique Pour les articles homonymes, voir Forme. En botanique et en mycologie, la forme (du latin forma, souvent abrégé en « fo. » ou « f. ») est une entité ou taxon de rang inférieur à l’espèce et à la variété. Aspect …   Wikipédia en Français

  • forma — f 1) Distribuciуn de la materia de cada cuerpo, que le hace peculiar y distinto de otro. 2) Forma de disponer las partes de un conjunto para producir una imagen coherente …   Diccionario de Construcción y Arquitectur

  • Forma musical — Saltar a navegación, búsqueda En música, y más aún en música clásica, la forma, en su sentido genérico, designa tanto una estructura musical como una tradición de escritura que permite situar la obra musical en la historia de la evolución de la… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”